la lotta contro gli arborea in sardegna
363
tum, et ut dixit ad fnem quod omnia in eadem contenta, cunctis intuentibus, legentibus, et illi, vel
illis quorum interest et intererit et interesse poterit in futurum quoquo modo nota essent et
ferent
manifesta, et ad omnes alios
fnes in dicta bulla contentos et specifcatos. Quo servicio fnito, dictus
magister Jordanus in mei Guillelmi Paris, clerici Dolensis diocesis, publici apostolica et imperiali
auctoritate notarii, et dominorum Petri Sabaterii, Guidonis Chanuti presbiterorum, et Iohannis Le-
cornaysier, clerici Dolensis, ac quamplurium aliorum testium fdedignorum presentia dictam bullam
a dictis portis seu valvis amovit et secum asportavit. De quibus omnibus sic actis idem magister Jor
-
danus, nomine procuratorio dicti domini nostri Pape, presentibus et testibus ante dictis, petiit per me
Guillelmum Paris notarium predictum sibi feri publicum instrumentum seu publica instrumenta,
tot quot habere voluerit, quod et que sibi concessi et hic premissa scripsi, publicavi et signum meum
consuetum, quod est tale (ST), hic apposui in testimonium omnium et singulorum premissorum.
13
1371 febbraio 20, Avignone
Il Papa Gregorio XI invita Mariano, giudice d’Arborea, ad appoggiare l’arcivescovo di Cagliari Bertran-
do, nunzio apostolico, e i suoi subcollettori nell’attività di recupero dei beni e dei diritti dovuti alla Came-
ra Apostolica in Sardegna.
ASV, Reg. Vat. 263, f. 18
r
.
Dilecto flio nobili viro Mariano, iudici Arboree, salutem et cetera. Cum venerabili
fratri nostro Ber
-
trando, archiepiscopo calaritano apostolice sedis nuncio, ac eius
subcollectoribus in recuperandis
bonis et iuribus Camere nostre Apostolice debitis, favor tuus sit plurimum oportunus, nobilitatem
tuam nobis caram rogamus et hortamur attente quatinus archiepiscopum et subcollectores supradic-
tos ac eorum quemlibet sic pro nostra et apostolice sedis reverentia habeas commendatos quod ipsi
magnitudinis tue sulci presidio huiusmodi bona et iura Camere nostre libere recipere et recuperare
valeant nosque devocionis tue promptitudinem non inmerito comendare possimus. Datum Avinio
-
ne .
x
. kalendas marcii anno primo.
14
1371 aprile 17, Avignone
Il Papa Gregorio XI rinnova a Mariano, giudice d’Arborea, l’invito ad inviare con urgenza presso la Curia
pontifcia i suoi ambasciatori con pieni poteri per trattare i
negoziati della pace che dovrà essere stipulata
tra lui ed il re d’Aragona, perché i nunzi inviati in precedenza non avevano suf
fcienti istruzioni e titoli.
Presti fede a quanto gli dirà il vescovo di Bosa, Rainerio, che ha inviato presso di lui.
ASV, Reg. Vat. 263, f. 37
r
.
Dilecto flio nobili viro Mariano iudici Arboree, salutem et cetera. Dudum
felicis recordationis Urba
-
nus Papa quintus predecessor noster ut certos nuncios cum suf
fcienti mandato pro bona concordia